라틴어 문장 검색

nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 213:4)
est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 244:1)
ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, adfectus) et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et et sermonem et flexus habeant, ut simul in paremur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 172:1)
ostendam non multo post, ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:7)
est admiration conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 247:2)
si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi, quaeque est maxime naturalis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 317:4)
Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:5)
Dein copia facta animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli metuens id, quod parabatur, donis corruperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장22)
Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit ac longius quam voluit effertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:1)
inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:4)
in hanc erit partem proclivior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 15:3)
Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:5)
Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:1)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION