라틴어 문장 검색

in ius acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
(호라티우스의 풍자, 1권, 07장8)
Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:12)
Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 1:1)
prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 21:2)
Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 82:1)
Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:9)
nonne vides etiam patefactis tempore puncto carceribus non posse tamen prorumpere equorum vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:15)
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti vis et fervorem mirum concinnat in undis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:4)
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:5)
Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam — fluvio Tiberinus amoeno In mare prorumpit, ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime — Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem invocare?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 2:1)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Tunc quae tuta petant, et quae metuenda relinquant, Incerti, quo quemque fugae tulit impetus, urgent Praecipitem populum serieque haerentia longa Agmina prorumpunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:53)
Neque enim licuit procurrere contra, Et miscere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:33)
mare it quasi proruptum mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2461)
proruptum id est effusum fluens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2464)

SEARCH

MENU NAVIGATION