라틴어 문장 검색

Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταὶ vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:2)
Nec accipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius seculi delicias evasit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 1:1)
Quid stupemus captivam illius seculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 11:1)
Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:3)
Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:2)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Ex hoc te iam, improbe, regno Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:24)
pars aegra et marcida pendet, Pars micat et celeri venas movet improba pulsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:61)
toto censu non prodigus emit Exiguam Cererem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:55)
O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
Quid spes, ait, improba veri Te, Romane, trahit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:27)
En, improba vota!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:29)
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:10)
teque per amnem Improbe Lernaeas vector passure sagittas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:69)
Quid viscera nostra Scrutaris gladio Nescis, puer improbe, nescis, Quo tua sit fortuna loco:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION