라틴어 문장 검색

Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.33)
"Cauete proditionem;"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.39)
de proditione uobis dicit imperator, de proditore legati.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.42)
Latro non curauit dicere nullam factam esse proditionem, set se proditorem non esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.52)
Quidam cum diuitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium in quo missae erant ab hostibus litterae sustulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.1)
ita quod, quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:4)
proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 4:1)
sed quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione vitiorum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:5)
Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:1)
igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 284:1)
dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:3)
multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 554:1)
ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 26:2)
proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:1)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION