라틴어 문장 검색

Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae Proditionis erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:63)
Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
Illic postquam se lumine vero Implevit, stellasque vagas miratur, et astra Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:3)
Nam sibi libertas umquam si redderet orbem, Ludibrio servatus erat, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:11)
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IV5)
hi enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum tangit, ubi ait se quoque principibus permixtum agnovit Achivis, et excusat Horatius dicens ardentem sine fraude Troiam, hoc est sine proditione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2428)
se quoque principibus permixtum agnovit achivis aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4881)
laborat autem poeta hoc sermone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6475)
a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1510)
inde ergo nunc dicit 'sive dolo', quia iustam causam proditionis habere videbatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 324)
nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem Ulixes haec fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 798)
qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8110)
et videtur duo promittere Troianis, primo veriloquium, deinde salutem ex suorum proditione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1614)
dicens autem 'fugae' videtur crimen proditionis excusare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1602)

SEARCH

MENU NAVIGATION