라틴어 문장 검색

sed inertia nutrit proditioque ducum, quorum per crimina miles captivis dat terga suis, quos teste subegit Danuvio, partemque timet qui reppulit omnes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:328)
mercede placebit proditio?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:167)
extinctusque fores, ni te sub nomine legum proditio regnique favor texisset Eoi."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:193)
hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 5:6)
non enim se proditione neque adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos bellum tractare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장6)
nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장5)
nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장7)
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장4)
ab Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi- tatu Plancina et vultu alacres incessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장3)
atque illo ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장6)
Rursum Seianus non iam de matrimonio sed altius metuens tacita suspicionum, vulgi rumorem, ingruentem invidiam deprecatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장1)
aucta ex eo suspicio Agrippinae et intacta ore servis tramisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장4)
manebat quippe suspicionum et credendi temeritas quam Seianus augere etiam in urbe suetus acrius turbabat non iam occultis adversum Agrippinam et Neronem insidiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장9)
et si pone foris adsisterent, metus visus, sonitus aut forte ortae suspicionis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장3)
mox compertum a transfugis nongentos Romanorum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procubuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION