라틴어 문장 검색

dissimile plures causas habet, fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio videbantur facta, subvertit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 233:1)
In ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:2)
adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 235:4)
qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 260:2)
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:1)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
nunc in crudelitatem privatam ac publicam ibitur bellorumque civilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:5)
In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:2)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)
clade subversa est pari
(세네카, Troades 232:1)
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo rara profanatas inspectant numina terras, huc vittata comam niveoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum fraude rudes populos atque aurea regna colebas, mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum1)
"anne profanatum totiens chaos hospite vivo perpetiar?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권25)
quin te, divum implacidissime, quamquam praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas, offensum virtute ferunt, nec comminus ipsum ora, sed et trepidos alio torsisse iugales, ergo profanatum Melanippi funus acerbo volnere non aliis ultum Cadmeia pubes insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae, accendit rex ipse super:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권3)
Cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION