라틴어 문장 검색

Hoc, inquitis, et in deum vestrum repercutere est, si quod et ipse patiatur, propter profanos etiam suos cultores laedi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:1)
Communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 3:1)
profani vero, et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 12:3)
Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:5)
Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:9)
Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:10)
ut perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:9)
Et aperientes sepulchrum eius, ita intemeratum corpus inuenere, ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:14)
cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius uisionem peruenire meruit, intemerata seruauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].6)
sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:4)
haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:3)
nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutae templum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 343:2)
tum Postumius interea dedite inquit "profanos nos, quos salva religione potestis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 121:1)
si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:5)
si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto neque scelus esto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION