라틴어 문장 검색

Secreta quaere carmina et rudes curas, Quas novit unus scrinioque signatas Custodit ipse virginis pater chartae, Quae trita duro non inhorruit mento.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI3)
inhorrvit unda tenebris horridior est facta per tenebras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1954)
inhorrvit unda tenebris hoc est et noctis, et nubium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 113)
inhorrvit intremiscit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3143)
in medium sev stabit iners sev profluet v. 'in medium' non ad umorem rettulit, sed absolute dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 251)
Cocytus amnis apud inferos, ex Styge profluens, ἀπο` τοῦ κωκύειν, quod est gemere et flere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4783)
"adiurati enim per deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:10)
Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:2)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
non prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui velit, consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 69:2)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
atque idem etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolvi, et genus sermonis adfert non liquidum, non fusum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minutum, quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:2)
Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:5)
inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:3)
nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION