라틴어 문장 검색

- iaculis et voce superba tecta incessentem, magno prius omnia planetu implet et ex muris ceu descensura profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권189)
nec plura, unumque Menoeten - olim hic virginei custos monitorque pudoris - eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum, praecipites gressus, qua venerat Ornytus, aufert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권94)
sed ambo deficiunt fixique silent, tandem ora retexit Argia, corpusque tamen complexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권174)
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
"haec tibi pugna puellis, virgineas ne crede manus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권367)
Huius honor genuit casto de germine plures, Uirgineos flores huius honor genuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:4)
Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.8)
"at illi Virgineus teneras stat pudor ante genas."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 48)
nam te nec uasti genuerunt aequora ponti nec flammam uoluens ore Chimaera fero nec canis anguinea redimitus terga caterua, cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, nec te conceptam saeua leaena tulit, barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis, sed culta et duris non habitanda domus et longe ante alias omnes mitissima mater isque pater quo non alter amabilior.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 442)
virginei volucrum vultus si subdistinguas 'virginei', maior erit admiratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2161)

SEARCH

MENU NAVIGATION