라틴어 문장 검색

Quisquis profunda mente uestigat uerum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 1:1)
Nam qui Tartareum in specus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 55:1)
Numquam occiduo lota profundo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 10:1)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)
Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:1)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:2)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
illa natat rationis inops et caeca profundi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:248)
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda laetus caede redit, sequitur mucrone secundo continuum vulnus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:323)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
omne nemus cum fluviis, omne canat profundum Ligures favete campi, Veneti favete montes, subitisque se rosetis vestiat Alpinus apex et rubeant pruinae.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
quodcumque profunda traxit avaritia, luxu peiore refundit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:104)
qui mente profundas hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse praeda fuit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:24)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)

SEARCH

MENU NAVIGATION