라틴어 문장 검색

Talus in omnes partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 1:1)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
inquit, "quae serpit per membra silex?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia60)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:53)
nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:2)
ultra enim non serpit vaporis violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:4)
inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima legionibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장6)
paulatim inde ad iurgia prolapsi quo minus pugnam consererent ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flavum attinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장5)
at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장9)
dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장4)
credebant plerique auctam offensionem ipsius intemperantia, immodice iactantis suum militem in obsequio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장3)
eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장3)
et magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta per adversa res Cheruscas adflictabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장7)
statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION