라틴어 문장 검색

T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 290:2)
sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 63:4)
ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 106:1)
Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 107:1)
Et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 38:1)
neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον. unde illa scilicet egregia laudatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 57:2)
ut apud T. Livium, legati non pace retro domum, unde venerant, abierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 116:1)
aut ut Livius Scipionem a Catone adlatrari solitum refert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 228:5)
nam et Livius saepe sic dicit, Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 239:4)
unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 84:6)
sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 331:2)
neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:2)
fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 40:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION