라틴어 문장 검색

num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est:
(아풀레이우스, 변명 9:14)
et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur?
(아풀레이우스, 변명 9:16)
eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu.
(아풀레이우스, 변명 10:3)
sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere.
(아풀레이우스, 변명 10:6)
disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
(아풀레이우스, 변명 10:10)
ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam:
(아풀레이우스, 변명 10:13)
an uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere?
(아풀레이우스, 변명 10:15)
"lasciuus uersu, mente pudicus eras,"
(아풀레이우스, 변명 10:19)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari;
(아풀레이우스, 변명 12:1)
uel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone.
(아풀레이우스, 변명 12:2)
ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam hausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit.
(아풀레이우스, 변명 14:6)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
igitur unum etiam poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:
(아풀레이우스, 변명 28:20)
uel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula.
(아풀레이우스, 변명 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION