라틴어 문장 검색

Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:1)
Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:2)
per serenas, quoniam tempus instat, properari necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 8:2)
Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 2:2)
Quem cum statim properans redderem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 6:2)
Quid properas?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 6:3)
Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 3:1)
Quod M. Cato differre dixit properare et festinare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 1:1)
FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 2:1)
Aliud est ' properare,' aliud ' festinare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 3:2)
' Qui unum quid mature transigit, is properat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 3:3)
Eboraci cum esset, recentior et certior accurrit nuncius baronem Lovellum cum copiis magnis prope abesse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:7)
Postquam autem ad Sancti Edmundi Burgum venisset, accepit Thomam marchionem Dorcestriae (qui unus ex pignoribus fuerat in Gallis) ad ipsum properare ut se a quibusdam accusationibus contra se exhibitis purgaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:32)
Adeo ut literas expressas ad comites Desmondie et Kildariae miserit, petens ut in auxilium suum properarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:41)
Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiae properavit, narrans se variis fortunae fluctibus iactatam ad eius aulam veluti portum securum confugisse, dissimulans prorsus se unquam antea illic mansisse, sed tanquam iam primum se eo recepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION