라틴어 문장 검색

adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장6)
non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장4)
Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius audiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장1)
clausumque valle Vaticana spatium in quo equos regeret haud promisco spectaculo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장5)
nuper clausum Tigranen;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장3)
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장1)
clausum omne ferrum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 4:2)
nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 3:1)
namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:2)
Certum erat Spurinnae (is enim Placentiam optinebat) necdum venisse Caecinam et, si propinquaret, coercere intra munimenta militem nec tris praetorias cohortis et mille vexillarios cum paucis equitibus veterano exercitui obicere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장1)
pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장3)
namque abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium vi, quem clausa domo obsidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장3)
inde Cluvio Rufo metus, et decimam legionem propinquare litori ut transmissurus iussit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장5)
quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장2)
namque et Africam, eodem latere sitam, terra marique invadere parabat, clausis annonae subsidiis inopiam ac discordiam hosti facturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION