라틴어 문장 검색

Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 25:3)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:2)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:1)
Primum *τ*υ*μ*π*α*ν*ε*ι*τ*η*ν, secundum *λ*ε*υ*κ*ο*φ*λ*ε*γ*μ*α*τ*ι*α*ν uel *υ*π*ο *σ*α*ρ*κ*α, tertium *α*σ*κ*ε*ι*τ*η*ν Graeci nominarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:1)
Hi uero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi crestae inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:44)
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:1)
Est enim prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere, nec subire speciem * * * eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 3:2)
quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:6)
Non tam ex facili is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 20:1)
Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:2)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)
inter neruos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:8)
nam et propius petitur, et tutius euellitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION