라틴어 문장 검색

in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 225:2)
nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:3)
namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 280:1)
quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non subiungit sed propositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:3)
verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:4)
uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:3)
nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:1)
sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 93:3)
namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 96:3)
Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:1)
neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 163:2)
aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:1)
sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 241:1)
mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 241:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION