라틴어 문장 검색

domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
servus enim noster lancea collum eius traiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:21)
erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:8)
Tegimen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum, teloque animus praestantior omni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:3)
quam dum conplexibus ambit et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, lancea Pirithoi costis inmissa Petraei pectora cum duro luctantia robore fixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:2)
non ales harundo nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto emicat amento, frameam nec dextra minatur;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 185)
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat volnere corpus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:13)
nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 315:3)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet eius Platonem fuisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:1)
ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장4)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)
Quid interest, utrum me iubeas navi aut vehiculo aut lanceae debere beneficium an ei, qui aeque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit casu ?
(세네카, 행복론, Liber VI 33:2)
Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos paulo ante rettuli, alterum ferae obiecit, alterum sibi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION