라틴어 문장 검색

itaque tum Scaevola, cum in ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:1)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
Fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:3)
Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe et plane diu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:13)
Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:1)
Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides, quae si oculis cerneretur, mirabiles amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 20:1)
Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 2:1)
Ille, quod non placebat, proscripsit, tu, quod placebat, emisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:3)
Quodsi, qui proscribunt villain bonam beneque aedificatam, non existimantur fefellisse, etiamsi illa nec bona est nec aedificata ratione, multo minus, qui domum non laudarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:4)
Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [vendidit], emit P. Calpurnius Lanarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:2)
Itaque Calpurnius cum demolitus esset cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum ilium adegit, QUICQUID SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:4)
Sic tu aedes proscribas, tabulam tamquam plagam ponas, [domum propter vitia vendas,] in ear aliquis incurrat imprudens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:5)
Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:1)
clarissima M'. Curi causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo concursu hominum, qua exspectatione defensa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:2)
sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male dicere Nostrae contra duo decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION