라틴어 문장 검색

"pectora traiectus Lynceo Castor ab ense non expectato volnere pressit humum, ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta, qua cervix humeros continuata premit, ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus, tela tamen dextrae fulmine rapta negant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권440)
Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti defensatque umeros praetentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:6)
nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b16)
protinus ignari nec quicquam tale timentis innocuum rigido perforat ense latus, atque ita divellit divulsaque membra per agros dissipat in multis invenienda locis, neu pater ignoret, scopulo proponit in alto pallentesque manus sanguineumque caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 913)
"vitam tenebo et differam poenis morarum iugibus, et mors inextricabilis longos dolores protrahet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.110)
"pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, omnia membra manus pariter fixere ducentae, totidemque guttae vulnerum stillant simul, maior tortor erat qui summa pupugerat infans, quam qui profunda perforarat viscera;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.20)
"verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1218)
linguam deinde longe ab ore protrahens scalpellum in usque guttur insertans agit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1382)
"tabulis superne strata texunt pulpita rimosa rari pegmatis conpagibus, scindunt subinde vel terebrant aream crebroque lignum perforant acumine, pateat minutis ut frequens hiatibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1425)
dixit, foroque protrahi iussit virum, trudi in tenebras noxialis careeris;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1457)
"' ad Christum eundum est, iam resolvor,' inquit, nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.11)
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
"Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu protrahit in medios;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:11)
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis, abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:1)
at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis medium transverberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION