라틴어 문장 검색

atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:4)
nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:9)
quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 174:8)
quid tam divinum autem quam afflatus e terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:8)
tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
dum ades, quicquid provideri poterit provide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 2:4)
Trebatius sedulo facit ut antecedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 13:5)
de Quinto filio fit a me quidem sedulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:1)
in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 3 6:9)
sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris, provide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 9:2)
cur autem ita sit aperiendum non est, ne magis videar providus fuisse quam gratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:5)
sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 3:4)
id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 1:5)
manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 1:3)
itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION