라틴어 문장 검색

Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
Cum probi, cum boni coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 21:2)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
factionibus inter ordines certabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 179:3)
audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi ad omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 195:1)
si a duumviris provocarit, provocatione certato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:3)
itaque provocatione certatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 275:3)
nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 377:3)
per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 518:2)
ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 172:1)
sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent - id quoque enim traditur - parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 190:2)
neque enim, ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:2)
adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat sed omnis factio nobilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 281:2)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION