라틴어 문장 검색

'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 2:1)
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:1)
itaque cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:3)
ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 24:2)
ed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 2:1)
Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 15:1)
15. Videbitis edificia vestra non necessitati prudenter instructa sed delitiis inconsulte mutata, que Pergama rediviva non cingunt, tam ariete ruere, tristes, quam igne cremari. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:1)
verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:2)
"Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:31)
Sed ne tantum videar disputare de feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:1)
"Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:82)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
Delicatus magister est, qui pleno ventre de ieiuniis disputat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:8)
Numquam de formis mulierum disputes, nec alia domus, quid agatur in alia, per te noverit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION