라틴어 문장 검색

Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:9)
Inter plurima, quae Redemtoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer conlata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.9)
Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:13)
Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:11)
magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.8)
I, adfer mihi arma et loricam adducito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 172)
I, curre, equom adfer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 176)
Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 1119)
Abi atque obsonium adfer;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 45)
Adfer strenue.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 798)
Eho, Pseudole, ei, gladium adfer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3310)
Psalle spiritu, psalle et mente:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:4)
"Psallam spiritu, psallam et mente,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:12)
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli, quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei, nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae8)
licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION