라틴어 문장 검색

"Nilne pudet capiti non posse pericula cano pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter?"
(페르시우스, 풍자, satire 157)
non pudet ad morem discincti vivere Nattae?
(페르시우스, 풍자, satire 326)
Ubi cum libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitavi rationem, qua non essem patri familiae suspectus amator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:2)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, Suspectum officium repudiavit malefici Et:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.2)
Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 12:1)
Habent hunc finem assiduae querellae, quod queri pudet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 2:2)
ut enim credibile videbatur voluisse exire de vita, Cum defendi non posset, ita mirum pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset damnanda committere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:4)
At hercule alienissimi homines in honorem Quadratillae - pudet me dixisse honorem - per adulationis officium in theatrum cursitabant exsultabant plaudebant mirabantur ac deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 7:1)
Nec puduit rationem turpitudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri provocarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 15:2)
Est tamen statim ab capite paulo amplius passus mille locus suspectus et mollis, quem ego interim explorari modico impendio iussi, an recipere et sustinere opus possit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 90 1:2)
TRAIANUS PLINIO Ut coepisti, Secunde carissime, explora diligenter, an locus ille quem suspectum habes sustinere opus aquae ductus possit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 911)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
Saepe 'pudet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 183)

SEARCH

MENU NAVIGATION