라틴어 문장 검색

et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius,
후대의 사람들은 주님을 경외함보다 좋은 일이 없으며 주님의 계명을 지키는 것보다 감미로운 일이 없다는 사실을 깨닫게 되리라. (불가타 성경, 집회서, 23장27)
illic trepidaverunt timore, et non erat timor Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -
거기에서, 겁낼 것이 없던 그곳에서 그들은 겁에 질려 소스라치리니 너를 포위한 자들의 뼈를 하느님께서 흩으시겠기 때문이다. 네가 그들에게 창피를 주리니 하느님께서 그들을 물리치시겠기 때문이다. (불가타 성경, 시편, 53장6)
Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate.
사랑에는 두려움이 없습니다. 완전한 사랑은 두려움을 쫓아냅니다. 두려움은 벌과 관련되기 때문입니다. 두려워하는 이는 아직 자기의 사랑을 완성하지 못한 사람입니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 4장18)
Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant.
병든 영혼에게서 공포와 불안을 몰아내 주겠다고 약속하던 자들 자신이 우스꽝스러운 공포에 시달려야 했습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장8)
pudor pudore pro pudicitia abutimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 271)
et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:2)
Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:3)
Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:1)
Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:2)
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:1)
Intus timores".
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:11)
Duo quippe sunt quae nos omnino subjectos Deo efficiunt, timor videlicet atque amor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:6)
Potestas quippe et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum quem judicem esse scimus, et cuncta quae voluerit, punire posse, et nil eum latere cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:7)
Nec solum ad timorem vel ad amorem Dei hominibus incutiendum haec Trinitatis distinctio necessaria est, verum et ad universorum operum ejus commendationem plurimum valet, ut quaecunque agit, egregie fieri credantur, utpote qui omnia quae velit, efficere possit, et in omnibus modis conservare sciat, et optime cuncta fieri seu procedere velit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:1)
Quod utrum timore an aliqua cognitione fecerint, judicare non est meum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION