라틴어 문장 검색

"Sed Thrasyllus instantia pervicacia partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipsos denique puellae parentes extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:49)
"Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi."
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:2)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
"porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:19)
At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:7)
Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:2)
Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:1)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
Insequitur puella vultu honesta in deae Iunonis speciem similis;
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:5)
haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:5)
Et influunt innuptarum puellarum decorae suboles:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:4)
tunc animo volenti Phrygius iuvenis malum quod tenebat aureum, velut victoriae calculum, puellae tradidit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:9)
meum pectus sauciat puellarum decor,
(ARCHIPOETA, X23)
Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in caelis consecutum sublimitatem, quam si esset per humanum conubium prolem propagatura sublimem.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem5)
Puella de qua mihi scripsit sanctitas tua, in ea voluntate est, ut, si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conveniret.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION