라틴어 문장 검색

"parce, Fili altissimi, vel possidere corda porcorum iube."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.115)
"cum consulatum initis, ut vernae solent, (pudet fateri) farre pullos pascitis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.152)
Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur et mollia crura reponit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:3)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:4)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
cras genium mero curabis et porco bimenstri cum famulis operum solutis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 174)
me pinguem et nitidum bene curata cute vises, cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 47)
"haec porcis hodie comedenda relinques."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 713)
vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, quandocumque deos vel porco vel bove placat,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1635)
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi, Fescennina per hunc inventa licentia morem versibus alternis opprobria rustica fudit, libertasque recurrentis accepta per annos lusit amabiliter, donec iam saevus apertam in rabiem coepit verti iocus et per honestas ire domos impune minax, doluere cruento dente lacessiti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 152)
ut adsidens inplumibus pullis avis serpentium adlapsus timet magis relictis, non, ut adsit, auxili latura plus praesentibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 17)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:7)
scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.11)
ac mihi seu longum post tempus venerat hospes sive operum vacuo gratus conviva per imbrem vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION