라틴어 문장 검색

Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:4)
quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:3)
in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui sit superbus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 1:3)
cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:3)
additur etiam descriptio, quam χαρακτῆρα Graeci vocant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:3)
Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:10)
rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:6)
Nam & Linearum rectarum & Circulorum descriptiones in quibus Geometria fundatur, ad Mechanicam pertinent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:10)
& componendo, sunt arearum summae quaevis SADS, SAFS inter se, ut sunt tempora descriptionum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:14)
areae vero quaevis descriptae SADS, SAFS temporibus descriptionum semper proportionales, erunt iisdem temporibus in hoc casu proportionales. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:18)
In mediis omnibus, si arearum descriptio acceleratur, vires non tendunt ad concursum radiorum, sed inde declinant in consequentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 6:2)
tota ex omnibus, si plures sunt vires, composita, ad aliud (sive immobile sive mobile) centrum dirigitur, circum quod aequabilis est arearum descriptio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 19:4)
Quoniam aequabilis arearum descriptio Index est centri quod vis illa respicit qua corpus maxime afficitur, corpus autem vi ad hoc centrum tendente retinetur in orbita sua, & motus omnis circularis recte dicitur circa centrum illud fieri, cujus vi corpus retrahitur de motu rectilineo & retinetur in Orbita:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 21:1)
quidni usurpemus in sequentibus aequabilem arearum descriptionem ut Indicem centri circum quod motus omnis circularis in spatiis liberis peragitur?
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 21:2)
& propterea per descriptionem Curuarum Geometrice rationalium determinari nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION