라틴어 문장 검색

addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 18장 2:2)
arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:1)
ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:3)
nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque de causa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 1:1)
tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 1:1)
ea fama et confirmata et aucta est, ut primum urbem introiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:1)
Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus - posse enim auctoritate et praesentia praeualere - nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 1:2)
Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 1:1)
Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 13:2)
At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 7:1)
Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum voluptates, et, quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 2:1)
"At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:34)
"Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:25)
"quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION