라틴어 문장 검색

id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 319:1)
nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:1)
Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 441:3)
caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:1)
ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:2)
Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 470:1)
Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 478:1)
ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 251:1)
mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 530:3)
ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 502:1)
Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 262:1)
duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 550:1)
nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 58:1)
Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 236:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION