라틴어 문장 검색

dividuo findetur munere quadra, sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1732)
nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 174:1)
quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:2)
rixa est inter competitores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:3)
Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere, defecit ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 3:4)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
circa praemium rixa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:6)
Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:1)
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:1)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:5)
Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 9:6)
Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:2)
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam :
(세네카, 행복론, Liber II 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION