라틴어 문장 검색

Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae Parce:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII2)
Scis igitur, quantas hominum mors falsa querellas Moverit, et frueris posteritate tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII5)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)
Videris inmensis cum conclamata querellis Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV3)
Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas Audit et arguto passere vernat ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV3)
Murmure iam saevo verberibusque tonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII3)
Liber, Amyclaea frontem vittate corona, Qui quatis Ausonia verbera Graia manu, Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas, Cur comitata dapes nulla lagona venit?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXII1)
podagra cheragraque secatur Gaius et mallet verbera mille pati.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII7)
Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae, Nec te dente tuo saucia colla movent?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX3)
Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis, Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXVIII Muscarium bubulum1)
quo in loco satis non fuit nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas confirmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae religionis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60711)
hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vastoque inmergite ponto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60714)
querellis 'l' litteram metri causa addidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3602)
in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi usus significaretur, sed fletus vice querellarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45310)

SEARCH

MENU NAVIGATION