라틴어 문장 검색

age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:25)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 3:1)
Octoginta annis vixit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 3:3)
Octoginta annis vixit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:5)
Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:6)
Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cumculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 128:1)
per annos quindecim in officio tuo fui, dic quid peccauerim?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.52)
"nec iam putribus evoluta chartis sollemni prece quindecim virorum perlustra mea dicta, sed canentem ipsam comminus, ut mereris, audi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana43)
Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:1)
et nauibus honerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis, in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non paruum numerum militum, equitum uero pene omnem disperdidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.4)
ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 436:1)
octoginta inde primae classis centuriae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 446:2)
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:3)
uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION