라틴어 문장 검색

Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum Poenos sumptum est atque non nimium longe M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 46:1)
Est autem hemiolios qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 5:1)
Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:5)
2. In Oxonia vivebat sacerdos quidam astutus et vafer, Richardus Simon vocatus, cui erat pupillus, pistoris filius, dictus Lambertus Simnellus, aetatis circiter quindecim annorum, puer quasi venerabilis, multum in ore at aspectu prae se ferens maiestatis et decoris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:1)
Cui nisi rebellis intra quindecim dies paruisset, statim pro proscripto esset."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:16)
12. Rex, audita Perkini fuga, confestim equites quingentos expeditos misit qui eum comprehenderent antequam vel mare repeteret vel ad insulam illam exiguam (asylum scilicet) appelleret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:1)
Princeps tunc annorum erat circiter quindecim, sponsa autem circiter octodecim.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:3)
Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:9)
In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina:
(불가타 성경, 에스테르기, 9장6)
Qui dixit reginae: " In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장12)
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
(불가타 성경, 호세아서, 3장2)
Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장35)
et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장32)
Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장40)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION