라틴어 문장 검색

Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1139)
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:4)
quid, si me stultior ipso quingentis empto drachmis deprenderis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.25)
illi postulant, ut vicena conferant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:6)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 7:2)
" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia pro- miserat ?
(세네카, 행복론, Liber IV 184:1)
Quingenti denarii sunt :
(세네카, 행복론, Liber IV 185:7)
Sed iam te veniam loquacitati quingenti hendecasyllabi precantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium115)
Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 3:3)
qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque quaque uestitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:6)
Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:7)
exsules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 170:1)
votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 352:1)
coloni ab urbe mille et quingenti missi bina iugera acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION