라틴어 문장 검색

Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:15)
Certum quippe est et solam personam Patris hoc modo summam debere praedicari, et Spiritum quoque ab ipso esse sicut a Filio, qui ipsius quoque sicut et Filii Spiritus dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:7)
Solis quippe substantia est et splendida et illuminabilis, id est potens illuminare aliquid, et cum sit splendor ex sole, et illuminabilitas ex sole simul et splendore, nunquam tamen ex his tribus aliquod per existentiam aliquod illorum praecesserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:10)
Ad hunc quippe modum formas Plato et exemplares in mente divina considerat, quas ideas appellat, et quas postmodum quasi ad exemplar quoddam summi artificis providentia operata est, videlicet Spiritum sanctum ex Filio quoque sive per Filium recte procedere, cum ex ratione sapientiae universa Dei opera administrentur, et ita quodammodo conceptus divinae mentis in effectum per operationem prodeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:2)
Potens quippe est sicut et Pater, et tantumdem potens bonus est sicut et Pater et aeque bonus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:14)
Anima quippe ab animando, hoc est vivificando, dicta est. Spiritus quidem sanctus, ut in primo libro distinximus, quasi anima est, hoc est animarum nostrarum, et nostrae animae quasi quaedam ejus corpora sunt, ab ipso scilicet donis suae gratiae vegetata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:1)
Spiritus quippe nomen est naturae, anima vero officii, ab animando scilicet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:7)
Posset quippe esse ut nulla creatura unquam esset, cum nulla ex necessitate sit, ac per hoc consequens videretur, ut jam nec effectus ipsius quem videlicet erga creaturas habet ex necessitate sit, ac per hoc Spiritus ipse ex necessitate non sit quem dicimus Dei ipsum affectum esse sive amorem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:22)
Facile quippe est ex similibus similia conjici, et quo quisque alteri similior, facilius ex seipso ad ejus notitiam pertingere valet, cui est ipse per naturam vicinior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:5)
Ait quippe sic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:8)
Quippe quod a se ipso est, natura dignius esse constat quam quod ab alio est. Et omne quod rationis atque intelligentiae capax est, universis aliis excellentius esse invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:9)
Quippe quem etiam propter hominem factum esse constat, cui singulis suis partibus deservit, longe indigniorem eo esse convenit, ac per hoc minime concedi oportet hunc non esse factum, cum ille factus sit, multominus etiam convenit ut suo regimine rationalia quam non rationalia nitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:13)
Est quippe fides existimatio rerum non apparentium, hoc est sensibus corporis non subjacentium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:17)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:21)
Illa quippe amor Dei, haec amor saeculi nuncupatur, quia per illum Deo copulamur, per istum mundanis occupamur curis, et terrenis deservimus desideriis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION