라틴어 문장 검색

simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent, triduo exercitum deducere. "Haec," inquit, "a me," Vercingetorix, "beneficia habetis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장11)
nil faciet sceleris pia dextera—mirum,ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—, sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장37)
obstipvere rutvli timuerunt ergo Rutuli, timuit Messapus, numinis marini filius, qui utique fiducia patris et sui nihil ex mari timere debuerit, vel certe quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1213)
" An quicquam eximium potest esse in ea natura, quae sua voluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 116:2)
nihil me turpius apud homines fuisset neque vero ad istam ipsam ἀσφάλειαν quicquam alienius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 8:9)
nil faciet sceleris pia dextera - mirum, ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos - , sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:6)
Nil apud me quidem, ne facias testis, neque equidem debeo quicquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 412)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur propterea neque detractum de pondere quicquam, ni mirum quia multa minutaque semina sucos efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:16)
sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 2:2)
dedi operam deum benignitate ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae simile haberet, non miles ullus, non eques, non quicquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus latronibus interciperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 3:1)
quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur - potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:5)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION