라틴어 문장 검색

denique non hinnitus item differre videtur, inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, et cum sic alias concussis artibus hinnit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:17)
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:1)
stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:3)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
Saevitque canum latratus in auras, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 19:2)
veluti mediae qui tutus in arvis Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:28)
At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:40)
Si liceat superis hominum conferre labores, Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas, Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:43)
Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevit Obvia consurgens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:10)
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris, Et frangit rabidos praemorso carcere dentes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:7)
Nec poenas inde Pothini Distulit ulterius sed non qua debuit ira, Non cruce, non flammis, rabido non dente ferarum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:45)
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV7)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)
saevi autem dolores quod saevire faciant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 255)

SEARCH

MENU NAVIGATION