라틴어 문장 검색

cum ad vulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tantum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:7)
et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:4)
In hac re consilii nonnihil impertiri visum est pro captus nostri tenuitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:15)
Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parvi pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:13)
Qui interrogat multum, et addiscet multa, et placebit in multis, praesertim si quaestiones suas ad captum et peritiam respondentis adaptet, siquidem occasionem ei praebebit scientiam suam ostentandi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:4)
Sub captum siquidem vulgi, virtutes complures quae excellunt non cadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:4)
Nouerit ille sibi solummodo talia scribi, Mente quidem captum quem constat ad utile factum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:10)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
QVANDO per ima freti solito uulpecula reti Aucta solebat ali captu sepissime tali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:1)
Qua moniti doni spe circumquaque coloni, Talia uisuri, gaudent decedere ruri, Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis, Vltio predonis foret illius ut regionis, Tempore cum nacto ualeant illudere capto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:10)
Plebis hic est nostre gallus, sic raptus a hoste?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:13)
Ille sui captus non inmemor, eius et actus, Instat mille modis uinctum dissoluere nodis, Vique iuuat dentis prius huic non ultro nocentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:9)
Ille quidem captus, quantis foret usibus aptus!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:6)
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi Illius ad raptum, predae dulcedine captum Nititur urgeri sub amoris ymagine ueri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:11)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION