라틴어 문장 검색

denique Tyndaridem raptam belloque subactas Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst ne forte haec per se cogant nos esse fateri, quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:19)
Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:1)
Is enim cum raptas ad consolandum vocasset, spopondisse fertur se eius infanti quae prima sibi civem Romanum esset enixa, illustre munus daturum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:4)
Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:4)
— Haec sunt spolia et de rege superbo Primitiae, ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:3)
Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 14:1)
quo se rapta bis coniuge ferret?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:3)
Idem vates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Iove raptum sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, velut θεοπρεπῶς.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:2)
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:1)
O patria, o rapti nequicquam ex hoste Penates!
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 16:4)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Hinc rapti fasces pretio, sectorque favoris Ipse sui populus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:15)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Ille semel raptos numquam dimittet honores?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION