라틴어 문장 검색

vita hominum altos recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me sponsorem accipe.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:2)
Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, servat et profert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 9:1)
proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, vix ipsis invenienda feris, ora super postes adfixaque brachia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus, servata male parte boum Iove natus abibat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권316)
iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus, urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권39)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu linquit et in dextrum quae iacet ora latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권392)
lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu celat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권488)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
Silva vetus stabat, nulla violata securi, et specus in medio, virgis ac vimine densus, efficiens humilem lapidum compagibus arcum, uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:1)
Cuius in extremo est antrum nemorale recessu, arte laboratum nulla:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:2)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 56:8)
Luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncae similis, nativo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos lignea contulerat veterum simulacra deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:3)
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis et specus in medio (natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:4)
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION