라틴어 문장 검색

omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 136:2)
Cadmca proles atque Ophionium genus, quo reccidistis?
(세네카, Hercules Furens 3:27)
vere dum flores venient tepenti vel comam silvis revocabit aestas pomaque autumno fugiente cedent, vel comam silvis hiemes recident:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:22)
Nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
(세네카, 메데아 5:23)
hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium gaudent recidi.
(세네카, Troades 1159:1)
sed neque suppletis constabat flamma lucernis, reccidit inque suos mensa supina pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 826)
ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:4)
"Flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector supplicis indulget lacrimis partemque recidit muneris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권415)
Difficile reciduntur vitia, quae nobiscum creverint.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D8)
Nemo potest personam diu ferre fictam: ficta cito in naturam suam recidunt.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N7)
rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 87:1)
ita coalescere concordia posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 120:3)
igitur non patrum magis quam plebis studiis Caeso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 531:1)
ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae maiestatis imperium eo recidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 16:1)
si coalescere, si iungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION