라틴어 문장 검색

murmillonum armaturas recidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:2)
cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles prouenit, ut hodieque ea uilla 'ad Gallinas' uocetur, tale uero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:4)
Apud Iudaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmauere sortes, ut quidquid cogitaret uolueretque animo quamlibet magnum, id esse prouenturum pollicerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 6:1)
ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 22:2)
"Sicut in corporibus aegris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:18)
"Multa in nosmetipsos recident, quibus adhuc vicimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:15)
Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 16:1)
Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 28:1)
Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 7:1)
Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii - quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat - triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 9:1)
si vero ab appetitu quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:14)
Commoda, quae ex praeclaro aliquo facinore, ad cansam communem, qua versabalur, proventura essent, animo prospexit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.79)
plures, insuper, apud Gallos, provenere scriptores, qui nobilitatis et clericorum superbiam et crudelitem insectari, et palam reprehendere, non dubitaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.155)
at, ex bonis initiis, eventus pessimi provenere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.158)
" Querelam hanc (etsi ab indoctioribus, ut plurimum, proveniat,) magna ex parte, veram esse, libentissime confiteor.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.40)

SEARCH

MENU NAVIGATION