라틴어 문장 검색

At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 3:1)
Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 3:2)
Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:4)
Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:7)
Moram faciente Lothario veniendi, temerarias ipsi episcopi conscriptiones Nicolao papae iterum remiserunt, dicentes eum impie et absque omni ratione tirannico in eos more iniusta exercere iudicia, promittentes se absque illius gratia velle aequaliter gloriari in locis suis ceu ipse in Roma et in nullo gradum suum inferiorem gradu illius esse, non recordantes se ab eo pallium dignitatis accepisse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:2)
Accepti memores nos decet esse boni.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:29)
nequeo non memor esse tui.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:5)
tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.
(아풀레이우스, 변명 11:9)
saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere;
(아풀레이우스, 변명 67:7)
dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.
(아풀레이우스, 변명 101:22)
id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest.
(아풀레이우스, 플로리다 15:8)
qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:18)
"dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus."
(아풀레이우스, 플로리다 16:50)
ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse sed saevitia cruci me reservasse.
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:21)
Byrrhaenae monitorum memor, et perinde in eius faciem oculos meos ac si in Avernum lacum formidans deieceram, sed assidue respiciens praeministrantem Fotidem inibi recreabar animi;
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION