라틴어 문장 검색

Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
ego precum tuarum minister adiutor particeps ero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 2:3)
Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:1)
“Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens, operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:16)
"hominis haec redemptio est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1232)
verum si augeam, Aut etiam adiutor sim eius iracundiae, Insaniam profecto cum illo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 2117)
Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fruit, Hic curavit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 927)
Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes Hoc mihi praestat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 15)
Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4159)
Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 392)
haberes magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:12)
qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:2)
nunc vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis praeire semper ipsi velint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 90:2)
euntes ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 35:3)
aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION