라틴어 문장 검색

more tulere patrum quia apud varias gentes diversa fuerunt genera sepulturae, inde est quod alii obruuntur, alii exuruntur, alii proprias remittuntur ad patrias;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1861)
sed hoc factum est Aeneae beneficio, qui sepulturae eorum reddidit socios.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3722)
et est sensus 'obliti illum'. ignoto camporum in pulvere linquunt bene Arruns, qui quasi sacrilegus peremptus est, faciente numinis iracundia est relictus, ut nec sepulturam posset mereri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8664)
teucri potivntur corpore et armis id est etiam sepultura caret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6421)
epitaphion autem post completam sepulturam dicitur, ut "Da- phnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 145)
"Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:19)
ab Euhemero autem et mortes et sepulturae demonstrantur deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:3)
174M eosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:7)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)
Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 83:4)
Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura affecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 83:4)
ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 3:6)
Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:11)
nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent sepulturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:6)
Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION