라틴어 문장 검색

longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 1:6)
ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 5:6)
sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est, quae miscenda manu sunt, donec albescant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 6:2)
Si pituita in stomacho coiit, inclinata jam accessione, vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 7:4)
Habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, porrigiturque febris inter horas viginti quatuor, et triginta sex;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VIII Curatio semitertianae febris. 1:2)
Illud satis convenit, si quotidie pares accessiones sunt, quotidie cibum dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:4)
quia magis proponere nobis et accessionum et decessionum vices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 2:4)
Itaque sub exspectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balneum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 3:6)
Si ibi quoque senserit, nihilo minus idem sub exspectatione quartae accessionis faciat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:1)
Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem allium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:3)
Quidam ex antiquis medicis Cleophantus, in hoc genere morborum, multo ante accessionem, per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 1:2)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:1)
nec vinum, nisi post accessionem diei septimi, bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:10)
Quod, ut sustinere aliquis possit, tamen, etiam febre liberatus, vix refectioni valebit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 3:4)
ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus graeci vini salsi, vel mixta paribus portionibus, et in aqua diluta, piper, castoreum, laser, myrrham.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION