라틴어 문장 검색

subaudiendum 'abundare'. ipsius autem manu duplex fuit scrip- tura, 'pinus' et 'tinus'. uberrima hic pro 'plurima':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1414)
"His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:8)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:6)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:10)
Quis enim uberior in dicendo Platone?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:4)
Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:2)
nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:5)
at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:7)
orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo - significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem - , Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:2)
Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:3)
nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 16:2)
quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION